12/1193 : Englebert, seigneur d’Enghien, sur son lit de mort, donne à l’abbaye de Ninove 4 bonniers à Herbecq et se fait ensevelir à l’abbaye

Hartbeeck

D(ominus) Ingelbertus de Adenghem didit nobis in el(e)m(osin)am / 4 bonarios alodij sui apud Hartbecam / d(omi)na Elisabet et liberi sui Ingelbertus et Gisla / et Ida uxor Ingelberti huic dono consenserunt / promisit autem eadem Elisabet abbati et fratribus / quod?/que(m) de Wilhelmo genero suo et uxor suo esset / nobis warandisia / Testes Gerardus de Hamada, Hugin de Beverna, / Gerardus de Adengem, Gosin de Juvri, Balduinis / de Stenkerca, Arnoldus de Bussart, Vivianus de Stri/thot, Gerardus capellanus et multi alii. Actum / apud Parvu(m) Adengem, anno d(omi)ni 1193, mense / decembro. Mattha?eus abbas, fratres Damianus /et Steppo interfuerunt.

Post dies vero octo, praefat(us) d(ominus) Ingelbert(us) in Ninive / defunctus est et humatus, et post eius humationem / praenominata el(eemosy)nam ab uxore et filijs eius Ingel/berto et Gisla et uxore Ingelberti super altare ob/lata est coram o(mn)i(s) conventu(s) et istis testibus Ge/rardo et Arnulfo de Grimbergis, Impino de Otingem / et Impino filio eius, et fratre eius Sigero et filijs / Gerardi de Adengem, Ingelberto, Gerardo et Ar/noldo de Haucrois et filijs suis et coram his / quos supra memoravimu(s), excepto Gerardo de Hamada / A.41 CLXXV

AEGand, Abbaye de Ninove, 70, 1193/7

 

© Luc DELPORTE – 12/11/2017

Submit a Comment

Votre adresse de messagerie ne sera pas publiée. Les champs obligatoires sont indiqués avec *