1183 : Mathilde, nièce de Jehan de Herbecq, donne à l’abbaye de Ninove son alleu situé à Saintes

D(omi)nus Johannes de Hardbec vel Santes et filij sororis eius / Boidin Span de Lewa, Wolterman, Hugo Aethiops, / consensu et praecepto aliorum fratrum et ne/potum suorum obtulerunt cum nepte sua Magtilde / filia N super altare de Ninive o(mn)em hereditatem / suam et alodiu(m) in parochia de Santen, et man(us) / super sanctium altare versus feretris ponentes / iuraverunt se, inquantum valerent donu(m) hoc no/bis in pace conservaturos, seq(ue) nec dolo vel arte / qualibet deinceps ecc(es)iam n(ost)ram super hac pos/sessione molestaturos. A. 36. CLIII

Confessi sunt etiam quod nihil iuris in hac terra ha/berent; quoniam matres eorum partem suam alibi / per omnia aequipollentem vel meliorem recepissent / unde iudicatum est quod nepti eorum licuerit de / illa parte sua facere quod placuerit, sicuti ipsis / de parte altera. Ibidem.

D(omi)nus Henricus de Veteri Molendino frater nostri / Johannis, Gosuin(us), Oliverus, Amelricus fratres / de Hosnac et patrui puellae, eadem quae et / priores nobis promiserunt ac etiam iuraverunt / postea puella et o(mn)es iam nominati effestucaveru(n)t. / Testes quisq(ue) eoru(m), de alterius dono et Gerbodo / de Wambeca. Actum VII Jdus Aprilis.

AEBeveren-Waas, Abbaye de Ninove, 5, 1183/12, 13, 15

 

 

Eodem mense d(omi)na Helewigis fratrissa n(ost)ri / Johannis et o(mn)es liberi eius ad annu(m) 1180 sub / [titulo] d(omi)na Helewigis apud Lendbecam assen/sum suum pronnuntiarunt, et sicut alii praedicti / dederunt et effestucaverunt. Testes Arnoldus, / Balduin(us) monachi S(an)cti dionysii, Godescalc(us) / sacerdos eiusdem villae, Hugo cleric(us), Marci/lius et filii eius Hugo, Marcilius et alii multi / de villa. Ibidem.

D(omi)na Gertrudis et d(omi)na Christina de Lewa, / sorores n(ost)ri Johannis et universi liberi earu(n)de(m) / ad annu(m) 1180 sub titulo d(omi)nus Johannes de Santes / nominati, tam qui in Ninive juraverunt quam / qui in Lewe remanserunt donu(m) neptis suae / Magtildis gratu(m) se habere dixerunt, et ratum / fore in perpetuum concesserunt et effestucaverunt. / Testes Gosuin(us) presbyter de Lewa, Paridan, / Thomas, Henric(us) Longa-domus, Renbald(us) / frater eius, Renbolt Nosa, Godin de Sona / fratres qui in Ninive fuerant. Testes de aliorum / fratru(m) dono, Wolter Man, Wederic fratres, Bo/din Span, Hugo Maurus. Actum apud Lewam / mense aprilj vel maio. A 37. N. CLIV.

AEGand, Abbaye de Ninove, 70, 1183/17, 18

 

Franco Lupus et Antonius fili(u)s eius quidq(ui)d / iuris praedictae Magtildis neptis d(omi)ni Johannes, / licet mendose sese habere dicebant, nobis in el(eemosy)nam / dederunt pro 2 cappis ac etiam quasi eorum / fuisset warandisiam pepigeru(n)t. Testes Balduin(us) / de Strithem, miles, Bouderic et alter Bouderic / de Ninive, Franco Sutor, Arnold(us) de Lebeca, / Arnoldus de proxima Lewa, Obrecht de Volen/sela. Actum in Ninive in novo templo 4to id(us) Aprilis.

AEBeveren-Waas, Abbaye de Ninove, 5, 1183/19

 

Bernard(us) del Grand riu nepos n(ost)ri Johannis / de Hartbec, de quo anno precedenti, quidquid / iuris habuit vel habere debuit in possessionibus / n(ost)ras apud Santes quos de Johannes et neptis / sua Magtildis eccl(es)ia Ninivensi contulerant, dedit / et o(mn)em adversus nos pro eodem alodio querelam / cum effestucatione deposiuit. Testes Gerardus presbyter de Hesremont?, Godefrid(us), Thibald(us), Gos/uinis clerici, Wichard(us) villicus, maior de Bruiles, / Bernardt de Lestenes, Engeric(us) de Membrolis, mi/lites ; Walterus de Tuellies, Wido et frater / eius Walter(us), burgenses, / Alard(us) filius / f(rate)r Gerard(us) conversus, d(omi)n(us) Johannes. Actum Bincii / in domo Maria de Turro, pridie kal. Maii / A 37 n CLVI.

Berneru(s) del Grand riu venit eidem mense apud / Santes et eadem per omnia quae pater suus / Bincii ecclesiae Ninivensi dederat et effestucaverat, / dedit et effestucavit. Testes Arnoldu(s) presbyter, Gis/lar, et Gislart armiger ei(us), Alexander, Arnold(us) becket, Julianus, Albertus et Andreas fratres, Go/devert, Godescalc, Arnold(us) Hanegrava. ibidem.

Johannes de Goi dedit nobis in eleemosynam / absolute omne ius suum quem habere debuit in / alodio et hereditate a d(omi)no Johanne et nepte sua / Magtilde eccl(es)ia Ninivensi collata in parochia de // Santes et effestucavit. Testes, Gontir villicus et / famulus, Cadeval, Godescalc, Impin, Rolin de / Ninive, Arnold(us) de Hersela, famuli in Curia, / Amelricus, Rodulfus, sacerdotes, Boidin sper, / Godscalc, Wilhelm(us), Johannes conversi. Actum / in Reinirsart in capella in maio. A.37. CLVII.

AEGand, Abbaye de Ninove, 70, 1184/9, 10, 11

 

 

© Luc DELPORTE – 09/11/2017

Submit a Comment

Votre adresse de messagerie ne sera pas publiée. Les champs obligatoires sont indiqués avec *